- GENEALOGICI Hymni
- GENEALOGICI Hymnifabulosorum seu historicorum partes, aut originem aut causam cuiusque potestatis, olim enarrabant. Sic Bacchi ortus. Iovis fil. qui Iuppiter aether est. Semele arsit. Utrumque vini igneam vini ostendit. Praeterea immaturum fatum, nisi succo abundet. Uritur enim utis sine humore. Idciro exemptum in coxa insutum, perficit Iuppiter etc. Iul. Caes. Scalig, Poet. l. 3. c. 115. Cuiusmodi γενεαλογίαν Georum omnium carmine tradidit Hesiod. ad quem vide Lamberti Barlaei Notas. Postmodum EUhemerus Messenius, deprompta ex titulis et inscriptionibus sacris, quae in antiquissimis Templis habebantur, maximequeve in Fano Iovis Triphylii (ubi aureâ columnâ a se posita, gesta sua ipse Iuppiter inscripsiise perhibebatur) historia, natales, patrias,sepulchra illorum, exsequutus est, ἀθεότητος equidem infamiam operis praemium adeptus, ut Cic. refert de Nat. Deor l. 1. Idem Apollodor. fecisse l. quem de Diis composuerit, Athenagoras auctor est. Meminitque Leontis Sacerdotis cuiusdam Aegyptii Augustinus, qui Alexandro Macedoni istorum Deorum originem, quam vis a Graecorum opinione diversam, ita tamen tradiderit, ut homines fuisse declararet, Tom. 4. de consensu Evangelist l. 1. c. 3. et de Div. Dei l. 6 c. 7. et l. 7. c. 26. Vide Tob. Pfanner. System. Theolog. Gentil. pur. c. 2. §. 18. At his longe antiquiores sunt Sanctorum catalogi, quos divini Scriptores, Moses inprimis, et Evangelistae Matthaeus, et Lucas ex vett. scriptis, pertexunt: eo exactiori huius rei in Vet. Testam. cura, ut tanto certior esset fides de Messiae ortu, ex stirpe Davidis, tribu Iuda, et Patriarcharum illo Triumviratu incluto, fidelibus promisso. Sed et, quia Sacerdotes natalium iure sibi succedebant, et hereditates a maioribus relictas non confundere licebat, Genealogiae diligentior ratio tum habita, ut ex l. Esrae inprimis elucet. In quo tamen studio quis modus tenendus, praescribit Timotheo suo Paul prior. Ep. c. 1. v. 4. iubens, μὴ δὲ προϚέχειν μύθοις καὶ γευεαλογίαις ἀπεράντοοις, αἵτινες ζηθήϚεις παρέχουϚι μᾶλλον, ἢ ὀικοδομίαν Θεοῦ την` εν πίςτει, ne attendat fabulis et genealogiis infinitis, quae potius quaestiones praebent, quam aedificationem Dei, quae est per fidem. Nempe non negligendae sunt, quas Verbum Dei nobis tradidit, ita tamen, ut hîc minime haereamus, ac consideremus Spiritus S. in illis recensendis scopum potius, quam in hoc veluti campo nos fatigemus : quod illorum inprimis temporum Iudaei fecêrunt. Quemadmodum et de Tib. Ner. Suet. Maxime, inquit, cur avit notitiam historiae fabularis, usque ad ineptias ac derisum. Nam et Grammaticos ---- eiusmodi fere quae stionibus expriebatur, Quae mater Hecubae etc. Uti autem seriem generationis nostrae sanctificare dignatus est Servator noster, dum secundum carnem sanctissimam ex Patribus nasci sicque illorum posteritati interseri voluit, ita secundum Deitatem idem ἀγευεαλόγητος fine generis serie, dicitur in illustri typo suo Melchisedeco, Hebr. c. 7. v. 3. ad quem 1. vide Commentatores sacros et de Genealogiis familiarum Iudaicarum ab Herode, antiquitatem generis iis invidente, de qua ipse gloriari non potuerat, aliisque de causis, concrematis, Euseb. Aliam vero vocis notionem paulo infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.